Barocci costituisce Matteo Ricci suo procuratore per il pagamento della Crocifissione di Genova
Date Issued
April 21, 1594
Coverage Temporal
XVI sec.
Content
1594, 21 aprile (a
Commento
Federico Barocci costituisce suo procuratore Matteo Ricci, agente o ministro di Giovanni Battista degli Uberti, appaltatore generale del vetriolo in Roma, per ricevere da Matteo Senarega o dai suoi mandatari in Roma Giuseppe e Vincenzo Giustiniani 100 scudi per il dipinto commissionatogli. Atto rogato a Urbino il 21 aprile 1594 alla presenza dei testimoni Ventura Mazza e Giovanni Andrea Urbani (Duro 2024, p. 100). [Filippo Duro]
Trascrizione
In nomine Domini Amen. Cunctis hoc presens publicum instrumentum inspecturis et visuris pariter atque lecturis notum sit et evidenter pateat quod anno a Nativitate domini millesimo quingentesimo nonagesimo quarto indictione septima tempore Pontificatus Sanctissimi Domini Domini Nostri Clementis divina providentia Pape VIII die vero 21 mensis aprilis in mei notarii publici testiumque infrascriptorum ad hoc specialiter vocatorum et rogatorum presentia presens et personaliter constitutus magnificus ac excellens dominus Federicus Barocius pictor Urbinas principalis principaliter pro se ipso citra ramen recovationem alicuius sui procuratoris omnibus meliori modo via iure causa et forma quo qua et quibus magis melius vallidius ac efficacius de iure facere potuit et debuit potest ac debet fecit constituit creavit ac solemniter ordinavit et deputavit eius verum certum legiptimum ac indubitatum procuratorem actorem factorem ac certum nuntium specialem et generalem ita tamen quod specialitas generalitate non derroget nec contra magnificum dominum Matheum Ritium agentem seu ministrum domini Johanni Baptiste Uberti Appaltarius Generalis vetrioli in Urbe degentem absentem tanquam presentem in omnibus eius litibus questionibus causis et negociis presentibus et futuris coram quocumque et quoscumque tam in agendo quam deffendendo ac specialiter nominatim et expresse et pro eo exigendum habendum

et recipiendum et se exegisse habuisse ac recepisse confitendum a magnifico domino Matheo Senariga nobili patritio Ianuense seu magnificis dominis Josepho et Vincentio Iustinianis in Urbe mandatariis eiusdem domini Mathei ac habentibus ordinem ab eodem domino Matheo faciendi infrascriptam solutionem scutorum centum iuxta ordinem habitum ab eo dicto domino Matheo ad bonum computum pictore faciende per eundem Dominum Constituentem ordini domino Matheo et de exactis habitis et receptis et iis omnibus que dictus Dominus Procurator se nomine dicti Domini Constituentis et pro eo exegerit habuerit ac receperit ac ad eius manus se exegisse habuisse ac recepisse confessus fuerit finiendum quietandum liberandum penitus que et absolvendum ac quietantiam unam vel plures cum iuramento rationibus obligatione bonorum ac aliis clausulis cautelis et publicis in huiusmodi instrumentis apponi solitis et consuetis iuxta stilum notariorum Romanae Curiae exponere ac exponi videri et faciendum solvere vero recusantes seu quo modo libet remitentes omnibus viis ac iuris remediis cogendum et compellendum et si necesse fuit pro predictis et certa occasione agendum petendum et deffendendum libellum seu libellos et quascumque summas vel simplices petitiones verbo vel in scriptis dandum exhibens et offerens et recipiendum darique offerri et recipi videndum litem seu lites contestandum et contestari videndum calumnie et quodcumque alterius generis licitum et honestum iuramentum in animam et supra animam et presentis Domini Constituentis prestandum et subeundum ponendum et articulandum ac poni et articulari petendum et videndum nec non ad omnia et singula alia et terminos iudiciales tam tam accidentales et liti necessarios in quavis curia tam ecclesiastica quam secularia procedens et procedi
videndum sententiam seu sententias tam Interloqutorias quam deffinitivas ferri petendum et faciendum et ab ea vel eis et a quocumque alio gravamine illato vel inferendo provocandum et applicandum applicationem que et applicationes huiusmodi intimandum et notificandum ipsasque ac nullitatis causas prosequendum ac pertractandum et faciendum et superipsis si necesse fuerit iurandum unum quoque vel plures procuratorem seu procuratores loco ipsius Domini Constituentis cum simili aut limitata potestate substituens et subrogans cumque vel eos revocans revocandum et onus procure in se reasumendum toties quoties opus fuerit et ipsi videbitur expedire presenti procuratio nihilominus in suo robere duraturo quo ad lites tantum et generaliter omnia et singula faciens decens gerens et exercens quod in promissis et circa ea necessaria fuerint seu quomodo opportuna et que ipsemet Dominus Constituens faceret surfacere posset si promissis omnibus et singulis presens et personaliter interesset et si talia ferentque mandatus exigeret magis speciale quam presentibus sit expressum promictens insuper dictus Dominus Constituens mihi notario publico infrascripto tamquam publico et auctentice persone solemniter stipulanti et recipienti vice et nomine omnium et singulorum quorum interest intererit aut interesse poterit quo modo libet in futurum se ratum gratum validum atque firmum principio habiturum promictens insuper dictus Dominus/ Constituens mei notario publico infrascripto tamquam publicus et auctentice persone solemniter stipulanti et recipienti vice et nomine omnium et singulorum quorum interest intererit aut interesse poterit quo modo libet in futurum se ratum gratum validum atque firmum principio habiturum totum id et quicquid per dictum Dominum Procuratorem ut supra constituto et substituentem ab eo actum dictum gestum et procuratum fuit in promissis seu aliquibus
promissorum relevans nihilominus eundem Dominum Procuratorem suum ut supra constitutum ac substituendos ab eo ab omni onere satisdandi iuditio sisti et iudicatum solvi sub expressa hyppoteca et obligatione omnium et singulorum eius bonorum mobilium et inmobilium presentium et futurorum et qualibet alia iuris et facta renuntiatione ad hec necessaria pariter et cautela de et supra quibus omnibus et singulis petitum fuit a me notario publico infrascripto unum vel plura publicum seu publica confici atque dari instrumentum unum vel plura et extendatur. Acta fuerunt hec in civitate Urbini supradictis millesimo indictione Pontificatu et die quibus supra in domo illorum de Gallis sita in burgo Vallis bone iuxta publicam a pluribus et alia eius notissima lattera. Presentibus ibidem Ventura Mazio de Canthiano et Johanne Andrea Urbano de Urbino testibus ad hec vocatis habitis et rogatis etc. Et ego idem Guidantonius Bondinus urbinas notarius rogatus ad fidem
Archivist's Notes
Coll. ASU, Fondo Notarile, Bondini Guidantonio, vol. 1069 (1592-1595), cc. 226v-228r
Bibl. F. Duro, Documenti urbinati su Federico Barocci. 1, Urbino 2024
Bibl. F. Duro, Documenti urbinati su Federico Barocci. 1, Urbino 2024
Physical Type
Foglio
Preservation
Buono
Language
Italiano
Project
Keywords
Clemente VIII
Giuseppe Giustiniani
Vincenzo Giustiniani
Guidantonio Bondini
Matteo Ricci
Giovanni Battista degli Uberti
Matteo Senarega
Ventura Mazza
Giovanni Andrea Urbani
Project