Barocci deve ricevere un pagamento per la Crocifissione di Genova
Issue Date
July 1, 1590
Chronology
XVI sec.
Content
1590, 1 luglio
Commento
Federico Barocci costituisce suo procuratore Properzio Sisto Aromatario in Roma, incaricato di ricevere 300 scudi dal nobile genovese Urbano Giustiniani a nome di Matteo Senarega per il compenso promesso dallo stesso Senarega a Barocci per il dipinto da realizzare (si tratta della Crocifissione per la cappella Senarega nel Duomo di Genova). Atto rogato a Urbino il 1 luglio 1590 alla presenza di Ventura Mazza e di Antonio di Nicola Visacci (Duro 2024, p. 97). [Filippo Duro]
Trascrizione
«In nomine Domini Amen universis et singulis presentibus inspecturis visuris pariter atque lecturis notus sit et evidenter pateat quod anno a Nativitate Domini 1590 indictione tertia tempore Pontificatus Sanctissimi Domini Domini Nostri Sixti divina providentia Pape quinti die vero prima Julii In mei notarii publici testiumque infrascriptorum ad hoc specialiter vocatorum et rogatorum presentia presens et personaliter constitutus magnificus ac excellentissimus pictor dominus Federicus Barotius Urbini principalis principaliter pro se ipso omnibus meliori modo via Iure causa et forma quo qua et quibus magis melius ac vallidius de Iure facere potuit ac debuit et potest ac debet fecit constituit creavit et solemniter ordinavit et deputavit ipsius magnifici ac excellentis Domini Constituentis procuratorem actorem factorem ac certum nuntium specialem et generalem et quicquid meliori dici censeri et excogitari potest magnificus dominum Propertium Sixtum Aromatarium ad signum Regine in urbe absentem tamquam presentem in omnibus et singulis eiusdem magnifici ac excellentis domini Constituentis nomine litis questionis et causis negociis et defferentiis presentibus et futuris molis et movendis et tam in agendo quam deffendendo coram quocumque iudice tam Ecclesiastico quam seculari quocumque seu quibuscumque nomine vel nominibus appellentur

et quocumque fungatur officio dignitate et prelatura et tam motis quam movendis ac specialiter nominatim et expresse dd ipsius magnifici ac excellentis Domini Constituentis nomine et pro eo nominatim et expresse habendum exigendum et recipiendum ac vere realiter et cum effectu se habuisse exegisse ac recepisse confitendum scuta trecentum a multum magnifico domino Urbano Iustiniano nobili Ianuensi solvente nomine multum magnifici domini Mathei Senarige pariter nobili Ianuense virtute suarum litterarum pro parte mercedis promisse per dictum dominum Matheum ipsi magnifico ac excellenti Domino Constituenti et pro tabula et pectura facienda per ipsum magnificum ac excellentem dominum Federicum dicto domino Matheo et de iis omnibusque dictus magnificus dominus Procurator ut supra constitutus se nomine ipsius magnifici ac excellentis Domini Constituentis et pro eo vere realiter et cum effectu habitis atque vere et in contanti habuerit exegerit ac receperit et se habuisse exsegisse ac recepisse confessus fuerit finiendum quietandum liberandum penitusque absolvendum pro summa vere et reali habita et accepta ac quietantia unam vel plures exponendum ac exponi videndum et faciendum cum iuramento rationibus hyppoteca obligatione bonorum ac aliis clausulis cautelis et publicis in huismodi instrumentis apponi solitis et consuetis iuxta stilum notariorum Romanae Curiae solvere vero recusantes
seu quomodo renitentes omnibus viis ac iuris remediis cogendum et compellendum et si necesse fuerit pro predictis et certa occasione agendum comparendum petendum et deffendendum libellum seu libellos et qua seu quo summarias vel simplices petitiones verbo vel in scriptis dandum offerendum et recipiendum dari que offerri et recipi petendum litem seu lites contestandum et contestari videndum calumniis et quocumque alternis licitum et honestum iuramentum in animam ipsius Constituentis ponendum et articulandum ac poni et articulari petendum et videndum necnon ad omnes et singulos actus et terminos iudiciales tam substantiales quam accidentales et liti necessarios in quavis curia tam ecclesiastica quam secularia procedendum et procedi videndum sententiam seu sententias tam interloqutorias quam deffinitivas ferri petendum et faciendum et ab ea velocis et a quocumque alio gravamine illato vel inferendo provocandum et appellandum applicationemque et applicationes huiusmodi intimandum et notificandum ipsasque ac nullitatis causas prosequendum ac pertractandum damna expensas ac interesse taxari petendum et faciendum ac super ipsis si necesse fuerit iurandum unum quoque vel plures procuratorem seu procuratores loco ipsius cum simili aut limitata potestate quo ad lites tantum substituendum eumque vel eos revocandum et omnis procure in se reasumendum toties quoties opus fuerit et ipsi videbitur expedire presenti procuratio nihilominus in suo robere duraturo et generaliter omnia et singulas faciendum dicendum gerendum exercendum procurandum
que in premissis et circa ea necessaria fuerint seu quomodo opportuna et que ipsemet Dominus Constituens faceret seu facere posset si premissis omnibus et singulis presens et personaliter interesset et si talia forent que mandatum exigere magis speciale quam presentibus sit expressum promictens insuper dictus Constituens mihi notario publico infrascripto ut publice et auctentice persone solemniter stipulanti et recipienti vice et nomine omnium et singulorum quorum interest intererit aut interesse poterit quomodo libet in futurum se ratum gratum validum atque firmum principio habiturum totum id et quicquid ad eo dictum factum exactum et quietatum fuerit vel substituendum ab eo actum dictum gestum et procuratum fuerit in promissis seu aliquo promissorum relevans nihilominus eundem procuratorem suum ut supra constitutum et substituendos ab eo ab omni onere satisdandi de iudicio sisti et iudicatum solventum sub expressa hyppoteca et obligatione omnium et singulorum eius bonorum mobilium et inmobilium presentium et futurorum et qualibet alia iuris et facta renuntiatione ad hec necessaria pariter et cautela de et super quibus homnibus et singulis petitum fuit a me notario publico infrascripto unum vel plura publicum seu publica confici atque dari instrumentum et instrumenta. Acta fuerunt hec in civitate Urbini supradictis millesimo indictione Pontificatu et die quibus supra in domo ressidentie domini Francisci Papii sita in quarterio platee magne iuxtam stratam publicam bona magistri Marci Aurelii Spine bona domini Cesaris Oddi et alia lattera. Presentibus
ibidem Ventura Joachini Mazio de Canthiano et domino Antonio Nicolai Visatio de Urbino testibus. Et ego idem Guidantonius Bondinis Urbinas notarius rogatus ad fidem».
Archivist's notes
Coll. ASU, Fondo Notarile, Bondini Guidantonio, vol. 1068 (1590-1592), cc. 22r-24r
Bibl. F. Duro, Documenti urbinati su Federico Barocci. 1, Urbino 2024
Bibl. F. Duro, Documenti urbinati su Federico Barocci. 1, Urbino 2024
Physical type
Foglio
Preservation status
Buono
Language
Italiano
Project
Keywords
Sisto V
Properzio Sisto
Urbano Giustiniani
Matteo Senarega
Ventura Mazza
Antonio Visacci
Francesco Papio
Marco Aurelio Spina
Cesare Oddi
Project