Barocci costituisce Piermatteo Passionei suo procuratore per il pagamento della Crocifissione di Genova
Date Issued
April 21, 1594
Coverage Temporal
XVI sec.
Content
1594, 21 aprile (b
Commento
Federico Barocci crea procuratore Piermatteo Passionei di Urbino, nella casa del conte Carlo Gabrielli in Roma, per ricevere da Matteo Senarega o da Giuseppe e Vincenzo Giustiniani 200 scudi per la pittura commissionatagli. Atto rogato in Urbino il 21 aprile 1594 alla presenza dei testimoni Ventura Mazza e Giovanni Andrea Urbani (Duro 2024, p. 100). [Filippo Duro]
Trascrizione
In nomine Domini Amen Anno domini cunctis hoc presens publicum instrumentum inspecturis visuris pariter atque lecturis notum sit et evidenter pateat quod anno a Nativitate Domini millesimo quingentesimo nonagesimo quarto indictione septima tempore Pontificatus Sanctissimi Domini Domini Nostri Clementis divina/ providentia Pape VIII die vero 21 mensis aprilis in mei notarii publici testiumque infrascriptorum ad hoc specialiter vocatorum et rogatorum presentia presens et personaliter constitutus magnificus ac excellens dominus Federicus Barocius pictor Urbini principalis principaliter pro se ipso citra tamen revocationem alicuius sui procuratoris omnibus meliori modo via iure causa et forma quo qua et quibus magis melius vallidius
Commento
Federico Barocci crea procuratore Piermatteo Passionei di Urbino, nella casa del conte Carlo Gabrielli in Roma, per ricevere da Matteo Senarega o da Giuseppe e Vincenzo Giustiniani 200 scudi per la pittura commissionatagli. Atto rogato in Urbino il 21 aprile 1594 alla presenza dei testimoni Ventura Mazza e Giovanni Andrea Urbani (Duro 2024, p. 100). [Filippo Duro]
Trascrizione
In nomine Domini Amen Anno domini cunctis hoc presens publicum instrumentum inspecturis visuris pariter atque lecturis notum sit et evidenter pateat quod anno a Nativitate Domini millesimo quingentesimo nonagesimo quarto indictione septima tempore Pontificatus Sanctissimi Domini Domini Nostri Clementis divina/ providentia Pape VIII die vero 21 mensis aprilis in mei notarii publici testiumque infrascriptorum ad hoc specialiter vocatorum et rogatorum presentia presens et personaliter constitutus magnificus ac excellens dominus Federicus Barocius pictor Urbini principalis principaliter pro se ipso citra tamen revocationem alicuius sui procuratoris omnibus meliori modo via iure causa et forma quo qua et quibus magis melius vallidius
ac efficacius de iure facere potuit ac debuit potest ac debet fecit constituit creavit ac solemniter ordinavit et deputavit eius verum certum legitimum ac indubitatum procuratorem actorem factorem ac certum nuntium specialem et generalem ita tamen quam specialitas generalitatis non derrogetur contra magnificum et nobilem dominum Permatheum Passioneum Urbinatensem in domo illustris domini comitis Caroli Gabrielis urbis degentem absentem tamquam presentem in omnibus eius litis quaestionibus causis et negociis presentibus et futuris coram quocumque atque quoscumque tam in agendoque deffenfendo ac specialiter nominati et expresse ad ipsius domini Constituentis nomine et pro eo exigendum habendum et accipiendum et se exegisse habuisse ac recepisse confitendum a magnifico domino Matheo Senariga nobili patritio Ianuense seu magnificis dominis Josepho et Vincentio Iustinianis in Urbe mandatariis eiusdem domini Mathei faciendi infrascriptam solutionem scutorum ducentorum iuxta ordinem habitum ab eodem domino Matheo ad bonum computum pecture faciende pro eundem Dominum Constituentem eidem domino Matheo et de cunctis habitis et receptis et iis omnibusque dictus Dominus Procurator se nomine dicti Domini Constituentis et pro eo exegenti habuerit ac receperit ac ad eius manum se exegisse habuisse ac recepisse confessus fuerit finiendum quietandum liberandum penitusque et absolvendum ac quietantiam unam vel plures cum iuramento rationibus obligatione bonorum ac aliis clausulis cautelis et publicis in huiusmodi instrumentis apponi solitis et consuetis iuxta stilum notariorum Romanae Curiae exponere ac exponi videndum et faciendum solvere vero recusantem seu quomodo libet remitentes omnibus viis ac Iuris remediis cogendum et compellendum et si necesse fuerit propriis et certa occasione agendum petendum et deffendendum libellum seu libellos et quascumque summas vel simplices petitiones verbo vel in scriptis dandum exhibendum et offerendum et recipiendum dari que offerri et recipi videndum litem seu lites contestandum et contestari videndum calumnie et quodcumque alterius generis licitum et honestum iuramentum in animam et supra animam ipsius Domini Constituentis
prestandum et subeundum ponendum et articulandum ac poni et articulari petendum et videndum nec non ad omnia et singula alia et terminos iudiciales tam accidentales et liti necessarios in quavis curia tam ecclesiastica quam secularia procedendum et procedi videndum sententiam seu sententias tam Interloqutorias quam deffinitivas ferri petendum et faciendum et ab ea vel eis et a quocumque alio gravamine illato vel inferendo provocandum et applicandum applicationesque et applicationes huiusmodi intimandum et notifecandum ipsasque ac nullitatis causas prosequendum ac pertractandum et faciendum et superipsis si necesse fuerit iurandum unum quoque vel plures procuratorem seu procuratores loco ipsius Domini Constituentis cum simili aut limitata potestate substituendum et subrogandum cumque vel eos revocandum et omnis procure in se reasumendum toties quoties opus fuerit et ipsi videbitur expedire presenti procuratio nihilominus in suo robere duraturo quo ad lites tam et generaliter omnia et singula faciendum dicendum gerendum et exercendum quam in promissis et circ[a] ea necessaria fuerint seu quommodo licet opportuna et que ipsemet Dominus Constituens faceret seu facere posset si promissis omnibus et singulis presens et personaliter interesset et si talia forent que mandatum exigerent magis specialem quam presentibus sit expressum promictens nsuper dictus Dominus Constituens mihi notario infrascripto tamquam publice et auctentice presentem solemniter stipulans et recipiens vice et nomine omnium et singulorum quorum interest intererit aut interesse poterit quomodo libet in futurum se ratum gratum validum atque firmum principio habiturum principio habiturum promictens insuper dictus Dominus Constituens mihi notario publico infrascripto tamquam publice et auctentice persone solemniter stipulanti et recipienti vice et nomine omnium et singulorum quorum interest intererit aut interesse poterit quomodo libet in futurum se ratum gratum validum atque firmum principio habiturum totum id et quicquid per dictum Dominum Procuratorem ut supra constitutum et substituendum ab eo actum dictum gestum procuratum fuerit in promissis seu aliqua promissorum relevans nihilominus eundem dictum Dominum Procuratorem suum ut supra constitutum et substituendos ab eo ab omni onere satisdandi iuditio sisti et iudiciatum solvendum sub expressa hyppoteca et obligatione omnium et singulorum eius bonorum mobilium et inmobilium presentium et futurorum et qualibet alia iuris et facta renuntiatione ad hec necessaria pariter et cautela de et super quibus omnibus et singulis petitum fuit a me notario/ publico infrascripto unum vel plura publicum seu publica confici atque dari
instrumentum unum vel plura et extendatur etc. Acta fuerunt hec in civitate Urbini supradictis millesimo indictione Pontificatu/ et die quibus supra in domo illorum de Gallis sita in burgo vallis bone iuxta stratam publicam a pluribus et alia eius notissima lattera presentibus ibidem Ventura Mathio de Cantiano et Johanne Andrea Urbano de Urbino testibus ad hec vocatis habitis et rogatis etc. et ego idem Guidantonius Bondinis Urbinas notarius rogatus ad fidem etc.
Archivist's Notes
Coll. ASU, Fondo Notarile, Bondini Guidantonio, vol. 1069 (1592-1595), cc. 228r-229v
Bibl. F. Duro, Documenti urbinati su Federico Barocci. 1, Urbino 2024
Bibl. F. Duro, Documenti urbinati su Federico Barocci. 1, Urbino 2024
Physical Type
Foglio
Preservation
Buono
Language
Italiano
Project
Keywords
Clemente VIII
Piermatteo Passionei
Guidantonio Bondini
Carlo Gabrielli
Matteo Senarega
Giuseppe Giustiniani
Vincenzo Giustiniani
Ventura Mazza
Giovanni Andrea Urbani
Project

